Liber Numeri*

Caput 10: Versus 5

Primi.Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii praedicatoribus, primum eis dicitur:In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quae perierunt domus IsraelMatth. 10.: quibus ipse Christus scilicet praesentialiter Evangelium praedicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait:Euntes docete omnes gentes,etc.Matth. 18.. Tribus ergo Juda cum caeteris quae secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde caeterae secundum ordinem suum. Quia primum in Judaea oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.
(* Traductions européennes)